et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites
electos et moverunt castra nocte
ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito
et filii qui erant ex arce erant illi duces
et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere
virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum
adhuc enim dispersus erat exercitus a castris
et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et
quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis
et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus
milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant
et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus
in circuitu eorum et hii docti proelium
et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis
multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari
Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu
et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et
testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante
faciem nostram hodie
et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet
Israhel
et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos
venientes ex adverso
et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii
qui fuerant cum Iuda
et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in
campum
novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos
usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et
ceciderunt ex illis ad tria milia virorum
et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum
et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum
contra nos est
et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state
contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis
spolia
et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam
prospiciens de monte
et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt
castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est
quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et
Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium
et fugerunt omnes in campo alienigenarum
et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt
aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et
opes magnas
et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum
quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius
et facta est salus magna in Israhel in illa die
quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et
nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant
quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod
non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia
mandavit rex
et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta
milia et equitum quinque milia ut debellaret eos
et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et
occurrit illis Iudas cum decem milibus viris
et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus
es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu
servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus
Ionathae filii Saul et armigeri eius
conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et
confundantur in exercitu suo et equitibus
da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et
commoveantur contritione sua
deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui
noverunt nomen tuum in hymnis
et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque
milia virorum
videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et
quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam
et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam
dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt
inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare
et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem
Sion
et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum
et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel
montibus et pastoforia diruta
sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et
inposuerunt cinerem
et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis
signorum et clamaverunt in caelum
tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui
erant in arce donec emundarent sancta
et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in
lege Dei
et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis
in locum inmundum
et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat
quid de eo faceret
et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne
forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud
gentes et demoliti sunt illud
et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto
quoadusque veniret propheta et responderet de eis
et acceperunt lapides integros secundum legem et
aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius
et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et
aedem et atria sanctificaverunt
et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et
altare incensorum et mensam in templum
et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas
quae super candelabrum erant et lucebant in templo
et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et
consummaverunt omnia opera quae fecerunt
et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis
noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare
holocaustorum novum quod fecerunt
secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt
illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et
cinyris et cymbalis
et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in
caelum ei qui prosperavit eis
et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt
holocausta cum laetitia et salutaria laudis
et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et
dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas
et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est
obprobrium gentium
et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia
Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis
ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis
casleu cum laetitia et gaudio
et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per
circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes
et conculcarent eam sicut antea fecerunt
et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit
eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem
contra faciem Idumeae